- BION
- I.BIONBorysthenites Philosophus, et Sophista callidus, Philosophiam variô orationis flore vestivit. Laertius, l. 4. c. 46. Fertur hic dixifle ad eum, qui fundos suos ingluvie voraverat, Terra Amphiaraum absorbuit, sed terr am tu. Auditor Cratetis fuit. Ad Cynicam sectam prius transiit, sumptô palliô et perâ, deinde ad Theodorea instituta se convertit, tandem Theophrasto Peripatetico se applicuit. Poeseos musicaeque insignis cultor. Antigono, Macedoniae Regi genealogiam facete texuit, illum servi ex scorto filium dicens. Plut. Diog. Laert. in eius vita. loc. cit. Reliquit commentarios plures, qui non exstant, Apophthegmata item plura. Suidas. Fuerunt et alii Biones novem, de quibus vide Laertium. Ex horum numero quartus, e Democriti familia, Mathematicus Abderitanus, primus certas esse regiones docuit, in quibus semestri diei, aequalis nox succederet. Sextus Rhetor. 9. libros sctipfit, Musarum nominibus insignitos. Hinc Bioneus. Horat. Ep. l. 2. ep. 2. v. 60.Ille Bioneis scrmonibus, et sale nigrô.Ubi Bionei sermones Satyrae sunt, explicante Turnebô l. 21. c. 8. Sed quaeramus (inquit Marcilius) deinde, cur Satyrae hi sermones dicerentur. Quia, inquiunr, Bion ille Borysthenites insigni dicacitate fuit. Sed quid obsecro Philosopho cum Satyra? aut cur a Bione, homine dicace, magis Satzras indigitare Bioneos sermones voluit Horatius, quam aliô, cum vel sexcenti exstiterint facile Bione illô diecaciores, et Salibus nigris adfluentiores. Haec itaque non successit, aliâ aggrediendum viâ. Satzrae autem Bionei sermones a Bione Poeta Satzrico, de quo Laertius in Bione. Quô pactô inquies? Nec enim Bion Satyricus ibi ullus, sed Tarsicus quidam Poêta: Βίων, ποιητὴς τραγωδίας τῶ Ταρςικῶν λεγομένων. Adversaria, ubi supra rescripsêre Θαρςικῶν Tragoediarum videlicet genus fuisse unum, quod a conviciandi audacia tharsicum diceretur; At mihi tam liquet quam meridie ipsô, hoc iam lucere, Diogenis manu scriptum fuisse τῶ Σατυρικῶν λεγομένων. Bene hoc inquies: sed quô pactô esse Tragicus idem Poeta et Satyricus potest? Tragoedia est duples una mera, altera, mixta sive Tragoedia Satyrica, in qua partim Tragicae, partim Satyricae personae fuerunt, cuiusmodi Sophoclis Tragoedia, quam laudat Interpres Apollonii ad l. 1. Argon. Nempe So. phoclem εν κωφοῖς Σατύροις, in Satyris surdis. Hoc genus Tragoediae inventum est, quemadmodum Horat. tradit Epistolâ ad Pisones, ut Tragicarum personarum severitas, Satyrorum risu, procaciâ, et dicacitate dilueretur. Hinc ergo et apud Vitruvium l. 5. c. 8. scena triplex ponitur, Tragica, Comica, et Satyrica. Atque haec illa quae Σατυρικὰ δράματα Origenes vocavit, l. 7. contra Celsum. Τὰ Σατυρικὰ, inquit, δράματα ἐμποιεῖ γέλωτας. Isacius prolegomenis ad Lycophronem, Ἡ μὲν Τραγωδία ςθρήνους μόνον ἔχει, καὶ ὀιμωγὰς, ἡ δὲ Σατυρικὴ ςυγκιρνᾷ ταῖς ὀλοφύρςεςιν ἱλαρότητα, καὶ ἀπὸ δακρύων εἰς χαρὰν καταντᾶν εἴωθε. Nic. Lloydius.II.BIONSolensis, Aethiopica conscripsit. Est hic quintus eius nominis apud Laertium in Bione. Testimoniô huius quoque Plinius utitur, cum alibi, tum l. 6. c. 29. ubi inter illos refertur, qui mensuram Aethiopiae tradiderunt. Idem videtur, ex quo Plut. in Theseo, narrat, Antiopam Amazonem, a Theseo fuisse captam. Item is, quem de Belitara, reguum Assyrium, cum Semiramidis stirps desiisset, occupante, literis consignâsse, Agathias narrat l. 2. Hist. suae. At alius, puto, Bion est, qui τὰς διατριβὰς feripsit, ex quibus Laertius refert, Aristippum, famulô gestante magnam pecuniae vim, ac de gravitate oneris querente, iussisse, ut effunderet, quod portare non posset. Alius quoque a Solensi illo videtur Caecilius Bion, de quo Plinius l. 18. c. 13. Voss. Hist. Graec. l. 3. p. 336.III.BIONcorrupte pro Baeo. Doridis urbs. Ptol. Βοῖον habet Stephanus, qui ab Homero Boebin dici tradit.IV.BIONex exercitu Darii, cum proelium ad Arbela committendum esset, ad Alexandrum transfuga, qui nuntiavit, murices ferreos in terram defodisse Darium, qua Alexandrum equites emissurum esse credebat. Curt. l. 4. c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.